METALLA

METALLA
I.
METALLA
Sardiniae oppid. apud Antonin. inter Nespolim, et Sulchos. Civita de Glesie Cluverio.
II.
METALLA
sub Imperatorib. Gentilibus, habitacula piorum fuêre: Clemens enim Episcopus Romanus et Martyr Chersonesum deputatus, 2000. Christianorum et amplius ibi ad marmora secanda damnatorum reperit; suitque haec familiaris ac frequens Christianorum damnatio, quae et libertatem adimebat. Vide infra. Infimum enim apud Romanos servorum genus, compepediti erant hi Ergast ularii seu Fossores, quibus per totam diem labore fatigatis vix cantabrum edere ad vesperam dabatur: sic autem furfuraceus dicebatur panis, quô canes, ne dum fervi, pasci solebant, Hadr. Turnebus Advers. l. 15. c. 16. Istiusmodi fossoris imaginem exhibet Laur. Pignorius Comm. de Servis, Vide et supra in voce Fossores. Apud Athenienses Metallorum fodinae redimebantur παρὰ τῆς πόλεως, idque magni, quare non licebat effodere extra fines suos, ne alteri damnum daretur. Soli autem cives non redimebant istiusmodi fodinas, sed et pari iure hospites ac inquilini, teste Xenoph. πόροις: atque si quis καινοτομίαν Metallorum aggredi vellet, tenebatur idindicare Praefectis huic rei a populo, ut ab illo acciperent quartam vicesimam Metalli, quod novô illô opere effodiebatur: qui secus secisset, postulabatur ἀγράφου μετάλλου; atque haec dica, quae proprie φάσις dicebatur, scibebatur apud Praetorem, Pollux l. 8. c. 6. Legem, Metallicas actiones concernentem, hanc suggerit Demosthenes πρὸς Παντάινετον: Ε᾿άν τις ἐξείλλη τινὰ τῆς ἐργασίας, ἂν ὑφάψῃ τις, ἂν ὅπλα ἐκφέρῃ, ἂν ἐπικατατέμνῃ τῶ μέτρων ἐκτὸς: μεταλλκικὰς δίκας εἶναι. Si quis alterum probibuerit opus facere (metallicum) si quis ignem importârit, et succenderit: si vasa instrument aque exportârit: si effoderit extra fines suos: (metallicae actiones adversus eos dantor.) Ouas dicas apud Thesmothetas scribi solitas fuisse, docet Pollux l. 8. c. 9. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Alt. l. 7. tit. 12. Primus vero Metalla confi ciendi artem in venisse in Occidente, Faunus Pici fil. in Oriente, Semiramis, Assyriae Regina, dicitur Suidae: quorum haec populis quamplurimis subactis, ad fodienda metalla captivos adhibuerit. Sed utroque antiquior Chamus, Noahi sil. potiori iure hoc, si quid est laudis, sibi vendicet: irno non sine ratione altius nonn ulli assurgunt, et Thubal-Kainum, sil. Lameci, personatum illum Poetarum Vulcanum, qui erudivit omnem fabrum aerarium et ferrarium, Genes. c. 4. v. 22. Metallurgices Auctorem faciunt, Namque originem huius ipsi Agriculturae, quae omnium Artium extra controversiam antiquissima est, vel coaevam, vel nonmulto recentiorem credere vonvenit. Cum et agricolae opusaratrô, et militi gladiô, et fabro securi ac dolabra opus, quae omnia ex metallo constant. Utraque dein operae ac labotis fructum et terra nanciscitur. Unde Agriculturam cumMetallca coniungens Aristoteles Oeconom. l. 1. c. 2. ait: Κτήσεως δε πρώτηἐπιμέλεια ἡ κατὰ φύσιν. Κατὰφύσιν δὲ Γεωργικὴ προτέρα καὶ δεύτερα, ὅσαι ἀπὸ τῆς γῆς οἷον Μεταλλειτικὴ καὶ εἴ τις ἄλλη ἡ δὲ Γεωργικὴ μάλιςτα, ὅτι δικαία. Exiis, quae possidemus, prima est cura quae sequitur naturam. At ordine naturae prior est Agricultura: et secundum obtinent locum quaecumque aliquid e terra proferunt: Qualis est Metallorum ars, et si qua est alia huiusmodi, praecipue tamen Agricultura quod sit iusta. Quae ultima verba, quam non Metallicae inprimis quae in auro argentoque, avaritiae ac scelerum irritamentis, occupatur, conveniant, Sinenses,
apud quos tamen innumerae metallorum sunt fodinae, hodieque agnoscunt. Unde, aurum et argentum ne eruatur, lege apud illos cautum est, eo quod, praeter modo dicta, noxiis exhalationibus passim in mineris homines interirenecesse habeant, quorum vitam pluris, quam aurum argentumque (propter quae Europai et terrae matris viscera scrutamur et superficiem hominum cadaveribus saepereplemus) ab Imperatoribus ac Regibus aestimari par sit. Primum autem Ferrum ac Aes, exin Argentum, sero tandem Autum effodi coepisse, ex Plinio discimus. Vide quoque Gerh. Ioh. Voss. de Philos. c. 15. Agricolam, alios; utide Metalliseptuplicis praefectura Platenis attributa, a veteribus horumque circa ista superstitione, supra aliquid voce Lamina: de Metallis olfactu diiudicari solitis, in fra voce Olfactus: de Christianis olim frequenter ad Metalla damnatis, aliquid infra itidem, voce Phunon etc. Addam pauca de praestantissimis Metallifodinis, quae hodie in America, olim in Hispania fuêre, e qua tanta Metallorum, auri praecipue ac argenti, in Romanum aerarium copia olim illata est, a triumphantibus, Cn. Cornelio Lentulo, M. Helvio Blasone, Q. Minucio Thermo, M. Porcio Catone, M. Fulvio Nobiliore, C. Calphurnio Pisone, L. Quinctio Crispino, Q. Fulvio Flacco, T. Sempronio Graccho, L. Posthumio Albinid aliisque, ut merito dixerit Antonius Augustinus, Hispaniam id temporis Remanis fuisse eô locô, quô nunc Hispanis America est, Vide Adam. Preyclium Sinâ et Europâ c. 30. et supra in voce Fodina. De Daemonibus, subinde in locis, unde Metalla eruuntur, conspicuis, ita quoque modo memoratus Auctor: Hîc iterum, inquit, quaeri solet quae sint illa daemonia in fedinis obbversantia, cur exsecrationibus et fistula ibi sit abstinendum? Daemenia videntur valde operose laborare, cum tamen nihil moveant, nihil promoveant (aliquando utique irrit antur ac poenas infligunt) id quod fossoribus divitis venae indiciam, Princeps aeris et inferni est Satan, dominatur per inferiora, donec catenis velegetur in abyssumptenebrarum ubi ignis ei aeternus paratur. Habuerit ille Apostasiarcha suos praefectos ac emissarios ad 4. mundi plagas; Sint aetherei, sint aerei, aquei et terrestres, ipsi famuli; sint regnorum, flaviorum, negotiorum patroni; sint marini, silvant, tutelares denique: sed quis nobis gradus istos definiet cum hactenus nemo eos demonstraverit, nisi ex usu Paganorum et similitudine nostrorum conceptuum. Ubi sub aquis, et in visceribus rerrae sunt, illc campi Elysii, palatia, regiaeturbae et splendores infernales. Iniunxerit princeps eorum suis diversissima illa ministeria et iubendo firmârit corpora illis spiritualia, terrenae massae expertia, quibus ut instrumentis utantur et exuantur finitô ministeriô, cum scenâ excedunt: Sint et thesaurorum custodes aut
perversores adeoque ultores etc. Hactenus ille. Vide quoque Nicolai Rigaltii Notas ad Agrimensores p. 144. Phil Iac. Maussacum ad Harpocrationem p. 149. Ios. Castalionem Var. Lection. c. 20. Lud. dela Cerda Adversar. c. 142. Casp. Barthium Animadversion, ad Statium passim etc. Hinc Metallica, Georgio Agricolae dicuntur, quae vel metalla ipsa sunt, vel iuxta metalla reperiuntur, vel dum in fornacibus alia excoquuntur, fiunt vel aliqua aliâ praeparatione ex eisdem consistunt: Metallici vero quasi Metallo addicti et mancipati dicuntur l. 8. §. in minister. alibique, qui ad Metallum (quod inter mediocris poenae genera numeratur a Paulo l. 5. sent. t. 7.) erant damnati: Cuiusmodi poenam a Tarquinio Superbo excogitatam esse, tradit Eutropius l. 1. c. 10. Sed
iam ante eum Semiramidem Metalla invenisse eaque per capitivos exercuisse, refert Diodor. Sic. et ex eo Suidas, ut diximus. Habebant autem Romani Metalla multa, ut in Macedoniâ, Ephesi, praeter Hispaniam paulo ante memoratam: quibus duo alia addit Iustinianus Novell. 22. τὸ εν τῇ προκοννήσῳ et τὸ εν τῇ καλουμένῃ γύψῳ; praeter quae Docimeni quoque et Tradensis mentio est, in l. 9. et 11. de Indulg. deb. in Cod. Theod. Quo sontes, vinculius additis, ad inquirendas eruendasque ut dictum, venas, damnabantur. Adimebat autem haec poena libertatem et servitutem irrogabat l. 8. §. est poena et l. 17. l. 36. ff. de poenis, l. 3. ff. de his, quae pro non scrip. hab. Coeterum diversa sunt in metallum, et in opus metalli damnari, d. l. 8. alibique passim. Nam qui in metallum damnati sunt, gravioribus: qui in opus metalli, levioribus vinculis premebantur. Hinc refugae ex opere metalli, in metallum dabantur: refugae vero Metalli, gravius ac durius coercebantur, l. 8. §. inter eos, 6. ff. de poen. l. pen. in sine ff. de var. etc. Brissonius apud Iohannem Calvinum Lexic. Iurid. e quo rerum Metallicarum appellationes technicas, iuxta nostram liaguam, quoque hîc subiungere visum est. RERUM METALLICARUM APPELLATIONES TECHNICAE LATINO-GERMANICAE, Aes purum, Gediegen Kupffer. Alveus, ein Treg. Argentum, quod statim suum est, Gedlegen Silber. Argentum rude, Silber-Ertz. Argentum rude puniceum, Rotgulden-Ertz. Argentum rude plumbei coloris, Glass-Ertz. Argentum rude nigrum, Schwarz-Ertz. Argentum rude purpureum, Braun-Ertz. Argentum rude cinericium, Graw-Ertz. Argentum rude ruffum, Rotbrendig-Ertz. Argentum vivum purum, Gediegen Quecksilber. Anthrax, sive vena minii, Quecksilber-Ertz. Caput dimensionum, Fundtgrub. Carbones fossiles, Steinkolen. Carrus, Karren. Casa, Kann. Ceruleum, Lasur. Chrysocolla, Berggrun oder Schyfergrun, Cobaltum, Cobalt. Cuniculus, Stollen. Daemon metallicus, das Bergmennlein. Declive montis, das Geheng des Gebirgs. Dimensio, Mass. Excoquere, Schmeltzen. Exitus venae, das Ausgehen dess gangs. Extensio venae, das Streichen des gangs. Ferrum purum, Gediegen eysen. Fibrae, Klusst und geschikt. Fluores, Fluss. Fodina, Grub oder Zech. Fossam agere, Schroffen. Funis ductarius, Seil. Galena, sive Molybdaena, Glantz und Bleyertz: auch Bleyschwayff. Gypsum fossile, Gyps. Iacens, das Liegende. Iurati, die Geschworene. Iurati Duumviri, Zween Geschworne, die ein gebirg besahen. Lapis Specularis, unser lieben Fraven eyss. Lapilli nigri, Zwitter. Ligo; Retthau. Lithargyrum, Glett. Machina tractoria, Haspel. Magister metallicorum, Bergmeister. Malleus, Berghammer, Feustel. Metallici, Bergleut. Minium, Bergzynober. Ochra nativa sive Sil, Berggeel, Ochrageel. Ochra factitia, Bleygeel. Pendens, das Hangend. Plumbum candidum, Zin. Plumbum nigrum, Bley. Praeses fodinae, Styger, oder Hutmann. Praefectus rationibus, Schichtmeister. Puteus, Schacht. Pyrites, Kys. Pyrites colore argentezô, Wasserkys oder Wisserkyss. Pyrites colore aureô, Ein geeler Kys, oder Kupferkys. Pyrites prorsus arei coloris, Kys das gantz goldfarbig ist. Pyrites colore galenae similis, ein glanziger Kys. Pyrites cineraceus, ein graver Kys. Recrementum, Schlacken.
\
Rubrica fabrilis naturalis, Bergrotel.
Rubrica fubrilis factitia, Rotel..
Sandaraca sossilis, Bergrode.
Sandix, apud Dioscordem, Parysrot.
Saxum scissile, Schyffer.
Saxum corncum, Hornstein.
Saxum harenosum, Sandstein.
Situlus, Kobel.
Spatum, Spet.
Specus, Schacht.
Splendor, Glimmer, oder Katsensilber.
Terminus, Lochstein.
Tumulus e fodina egestus, Haldt.
Vena, Gang.
Virgula divina, die Ruthe etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • metalla — (Del cat. metalla, y este del lat. metalla, metales). f. Conjunto de pedazos pequeños de oro con que los doradores sanean en el dorado las partes que quedan descubiertas …   Diccionario de la lengua española

  • Metalla — ist ein moderner Begriff für eine Sonderform von früher als Bergwerksmarken bezeichneten römischen Kleinmünzen, die in der Zeit von Trajan bis Antoninus Pius geprägt wurden. Auf dem Avers findet sich entweder der Kopf des Kaisers, der der Göttin… …   Deutsch Wikipedia

  • Metalla — (lat.), 1) Bergwerk; 2) (a. Geogr.), Stadt im Innern Sardiniens, in der Nähe waren Blei (u. Silber ) gruben; in der jetzigen Gegend Arbus auf dem Monte Ferrato …   Pierer's Universal-Lexikon

  • metalla — ► sustantivo femenino ARTES DECORATIVAS Trozos pequeños de oro usados por los doradores para completar el dorado en las partes que han quedado descubiertas. * * * metalla (del lat. «metalla», metales, a través del cat.; n. colectivo genérico) f.… …   Enciclopedia Universal

  • Metalla- — Me|tạl|la : unsystematisches Präfix für ein beliebiges Metallatom als Ketten oder Ringglied in der ↑ a Nomenklatur der metallorg. Verb. u. Koordinationsverbindungen …   Universal-Lexikon

  • Corrosia Metalla — Коррозия металла Background information Origin USSR, Russia Genres Crossover thrash …   Wikipedia

  • Osman Metalla — Member of the Albanian parliament Incumbent Assumed office 2009 Personal details Political party Democratic Party Osman Metalla is a member of the …   Wikipedia

  • Korrosija Metalla — (russ. Коррозия Металла) Korrosija Metalla live 2009 …   Deutsch Wikipedia

  • Ad metalla — es la fórmula con que se designaba uno de los más crueles castigos que se aplicaban a los que profesaban el cristianismo. Calistrato lo califica de pena proxima morti. In ministerium metallicorum era la frase con que se expresaba el destino de… …   Wikipedia Español

  • PHENNESIA Metalla — locus Palaestinae, ad quem Christiani damnabantur. Vide Phaeno …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”